라틴어 문장 검색

iam ab alienis in suos vertisse superbiam, et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 539:1)
deinde, quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam explevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 11:1)
itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 115:1)
frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne inter consules quidem ipsos satis conveniebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 253:2)
ea frequentior fama est quam, cuius Piso auctor est, in Aventinum secessionem factam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 345:1)
tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 428:1)
frequentes in praetorium conveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 498:2)
cuius laudationem cum tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem audierat, et exsequias frequens celebravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 674:1)
incendiis deinde non villarum modo sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 679:1)
multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo visum in publico sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mortuum, nec iis temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae visum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 259:3)
ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 288:2)
qui aliquanto spe ipsorum frequentior convenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 411:2)
populus iniussu et altero die frequens iit supplicatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 700:2)
et opportune senatus priusquam ab tribunis plebi agrariae seditiones mentione inlata de agro Labicano dividendo fierent, censuit frequens coloniam Labicos deducendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 512:2)
nullam profecto aliam inventuros quam ne quid per frequentiam iuvenum eorum in quibus vires omnes plebis essent agi de commodis eorum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION