라틴어 문장 검색

Itaque fortes quidam et paratissimi fundere suum sanguinem alienum videre non possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 5:1)
Numquam enim facta esset, nisi fuisset id, ex quo funderetur ducereturve.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 5:3)
Quis omnia in uno mersa et materia inerti convoluta discreverit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:4)
Unde lux tanta fundatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:8)
Ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:4)
Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 26:1)
Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 28:1)
Puto, quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 15:1)
Quamvis levia initia morborum serpunt et aegra corpora minima interdum mergit accessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 12:5)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactas fudisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 12:1)
Nihil est istis, quamdiu mersa et involuta caeno suo iacent, foedius, nihil obscurius, quidni ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 58:1)
Fabianus mihi non effundere videtur orationem, sed fundere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 1:5)
Gloriam quoque," inquit, " latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 12:3)
pars caeli consurgit, pars mergitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION