라틴어 문장 검색

hanc enim insaniam, quae iuncta stultitiae patet latius, a furore disiungimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:11)
quem nos furorem, μελαγχολίαν illi vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:13)
furorem autem esse rati sunt mentis ad omnia caecitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:19)
quod cum maius esse videatur quam insania, tamen eius modi est, ut furor in sapientem cadere possit, non possit insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:20)
his autem perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitae, tranquille placideque traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:2)
a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:4)
quae autem ratione adversante incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:7)
quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, conservatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat conturbat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:2)
ut enim id non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere se potest nec, quo loco vult, insistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 41:2)
quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique nullo modo possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:6)
nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 52:7)
semper Aiax fortis, fortissimus tamen in furore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 52:11)
maxume autem admonendus , quantus sit furor amoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 75:2)
nam ut illa praeteream, quae sunt furoris, haec ipsa per sese quam habent levitatem, quae videntur esse mediocria, Iniu/riae Suspi/ciones i/nimicitiae indu/tiae Bellu/m pax rursum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:1)
quid est enim quo non progrediatur eodem ira, quo furor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 77:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION