라틴어 문장 검색

legatus legionis et fovit Verginium et infamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장9)
ipsum sane senem et prosperis adversisque satiatum, sed quod nomen, quem statum filio eius Germanico fore?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장5)
illuc de studiis vulgi et minis Germanicarum cohortium adfertur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장3)
mox vocato senatu deliguntur legati ad exercitus ut praetexto rei publicae concordiam pacemque suaderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장5)
varia legatorum sors fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장6)
auxit invidiam super violatum legati praetorisque nomen propria dignatio viri.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장9)
et ni dato a duce praesidio defensi forent, sacrum etiam inter exteras gentis legatorum ius ante ipsa patriae moenia civilis rabies usque in exitium temerasset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장11)
Miscuerat se legatis Musonius Rufus equestris ordinis, studium philosophiae et placita Stoicorum aemulatus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장1)
obvius e Germanicis militibus Vitellium infesto ictu per iram, vel quo maturius ludibrio eximeret, an tribunum adpetierit, in incerto fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장19)
Ceterum eo senatus die quo de imperio Vespasiani censebant, placuerat mitti ad principem legatos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장7)
vicit pars quae sortiri legatos malebat, etiam mediis patrum adnitentibus retinere morem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장15)
Isdem diebus crebrescentem cladis Germanicae famam nequaquam maesta civitas excipiebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장1)
nec opibus (rarum in societate validiorum) attritis viros tantum armaque imperio ministrant, diu Germanicis bellis exerciti, mox aucta per Britanniam gloria, transmissis illuc cohortibus, quas vetere instituto nobilissimi popularium regebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장5)
sed Civilis ultra quam barbaris solitum ingenio sollers et Sertorium se aut Annibalem ferens simili oris dehonestamento, ne ut hosti obviam iretur, si a populo Romano palam descivisset, Vespasiani amicitiam studiumque partium praetendit, missis sane ad eum Primi Antonii litteris, quibus avertere accita Vitellio auxilia et tumultus Germanici specie retentare legiones iubebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 13장5)
quando legatum, gravi quidem comitatu et superbo, cum imperio venire?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION