라틴어 문장 검색

industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, libidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae auidus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장5)
divitias, imagines, memoriam sui praeclaram;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장67)
Nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장72)
Interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientis capi aut occidi, fortissimum quemque tutissimum, armis libertatem patriam parentisque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장3)
Quae postquam gloriosa modo neque belli patrandi cognovit, statuit urbis, quae viris aut loco pro hostibus et aduersum se opportunissimae erant, singulas circumvenire:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장5)
Quis sit divitiarum modus, quaeris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 6:5)
" Magnae divitiae sunt lege naturae composita paupertas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:3)
Infirmi animi est pati non posse divitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 6:9)
Qui eget divitiis, timet pro illis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 18:3)
Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:3)
Multis ad philosophandum obstitere divitiae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:3)
Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:4)
" Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 11:6)
Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 12:3)
Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces, - quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet, - sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION