라틴어 문장 검색

quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica esset, laetaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 3:1)
quae est grata gentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 2:6)
quid est quod aut populo Romano gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommodatum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 1:2)
etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa est, quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:1)
Itaque efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint grata quae facis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:5)
' propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 3:3)
a Numa Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictilis urnulas fuisse quam felicatas Saliorum pateras arbitramur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 2:6)
Quidnam esse, Brute, causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius utilitas deorum inmortalium inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata sit, ante quam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 1:1)
deinde etiam gratum mortuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:3)
quod vero adprobaris, id gratum acceptumque habendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 45:9)
mihi tamen gratum est, quod de sapientium perpetua bene vivendi facultate dignum quiddam philosophorum voce profitentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 120:4)
ille sē vertit et ‘dī immortālēs!’ inquit, nōnne Quīntum videō? nēmō mihi grātior Rōmā vēnit quam tū.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa31)
ciconia etiam, grata peregrina hospita pietaticultrix gracilipes crotalistria, avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:10)
sevir gratis factus sum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:25)
Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut quod minimum est, sermone communi vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION