라틴어 문장 검색

Quid enim necesse est mala accersere, satis cito patienda cum venerint, praesumere ac praesens tempus futuri metu perdere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 1:1)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
certum petat, eligat profecturos, ab is, quos desperavit, recedat, non tamen cito relinquat et in ipsa desperatione extrema remedia temptet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:6)
Etiamnunc servari potest, sed si cito illi manus porrigitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 4:2)
Atqui vir bonus tam cito nec fieri potest nec intellegi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 1:1)
Et cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi, stultus est, qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam redimit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 34:3)
Illud praecipue impedit, quod cito nobis placemus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:1)
Sed custodienti quoque elabitur eoque citius, quo est acrior, desinit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:8)
Nulla res citius in odium venit quam dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:4)
Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros, quo illum pervenisse maeremus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 16:1)
ille dives, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus notus et populis, hic ignotus plerisque et obscurus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 34:7)
Cito rebellat adfectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:2)
portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:2)
Nihil existimat sua referre, faciat finem an accipiat, tardius fiat an citius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 5:5)
Citius mori aut tardius ad rem non pertinet, bene mori aut male ad rem pertinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION