라틴어 문장 검색

O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 6:2)
Nihil est quod a te mandari mihi aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi possit, quam ut eligam iuvenem, ex quo nasci nepotes Aruleno Rustico deceat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 2:1)
Patria est ei Brixia, ex illa nostra Italia quae multum adhuc verecundiae frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac servat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 4:2)
allectus enim a Divo Vespasiano inter praetorios honestam quietem huic nostrae - ambitioni dicam an dignitati?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 5:2)
Quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 7:2)
Soleo ipsum cubiculum illius ipsumque lectum ut imaginem quandam priscae frugalitatis adspicere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 4:2)
sed quod cessat ex reditu, frugalitate suppletur, ex qua velut fonte liberalitas nostra decurrit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:3)
ne tibi, optimae indolis iuveni, quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis imponat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 6:2)
Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 4:2)
nam ille quoque, quoad honestum fuit, obiit officia, gessit magistratus, provincias rexit, multoque labore hoc otium meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 12:1)
Quibus omnibus ita demum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum refert a quo potissimum accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 2:1)
Quare ego vero honestissimae voluntati tuae pareo.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 4:1)
Itaque, cum ad nomen eius in extrema actione venissem - neque enim ut initio sic etiam in fine verendum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minueretur -, honestissimum credidi non premere immerentem, idque ipsum dixi et libere et varie.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 19:2)
Nam in hoc uno interdum vir alioqui prudentissimus honesto quidem sed tamen errore versatur, quod pluris amicos suos quam sunt arbitratur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 9:1)
Neque enim minus apud nos honestas quam apud alios necessitas valet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION