라틴어 문장 검색

non enim extincta in illo indoles naturalis est, sed obscurata et oppressa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:3)
Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque iudicium adeptis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 57:4)
Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:4)
Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:4)
Dic potius, quam naturale sit in inmensum mentem suam extendere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 21:1)
Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem turbantibus modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 1:4)
" Sed naturale est," inquis, " ut desiderio amici torquear;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 2:1)
Naturale est opinionibus hominum tangi et adversis contristari;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 2:3)
Quis negat omnis adfectus a quodam quasi naturali fluere principio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 3:4)
sapiens divitiarum naturalium est quaesitor acerrimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 5:4)
Sed ut scias, quam difficile sit res suas ad naturalem modum coartare, hic ipse, quem circa dicimus, quem tu vocas pauperem, habet aliquid et supervacui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 10:2)
Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo monetur satis, ut omnia naturalibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat aut parvo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 12:6)
Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor, ut in naturalem motum etiam dolore prohibente nitantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 7:5)
Nullum tormentum sentit supina , inquieta est tamen desiderio naturalis status nec ante desinit quatere se, quam in pedes constitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 8:3)
Ex quo quidem apparet non usu illa in hoc pervenire, sed naturali amore salutis suae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION