라틴어 문장 검색

Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et moraris inquit Eumolpe, tanquam propudium ignores.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:10)
Habebo tamen quod caelo imputem, si nos fata coniunxerint.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:15)
Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis, Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores, Noli imputare vanum beneficium mihi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mustela et homo5)
In quis Menander, nobilis comoediis Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius Et admiratus fuerat ingenium viri, Unguento delibutus, vestitu fluens, Veniebat gressu delicato et languido.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.6)
Ut possis alios ignorantes fallere, Ego qui sum expertus quantis fugias viribus, Scio quam virtuti non sit credendum tuae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Viatores et latro.9)
Nec ignoro suscipiendas offensas in eligendo praeceptore, sed oportet me non modo offensas, verum etiam simultates pro fratris tui filiis tam aequo animo subire quam parentes pro suis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 5:1)
Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:3)
Etenim temerarium existimo divinare quam spatiosa sit causa inaudita, tempusque negotio finire cuius modum ignores, praesertim cum primam religioni suae iudex patientiam debeat, quae pars magna iustitiae est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 8:1)
Haec nequaquam historia digna non scripturus leges et tibi scilicet qui requisisti imputabis, si digna ne epistula quidem videbuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 20:2)
Quid tamen nobis ibi praestare possit ignoro, velle plurimum credo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 5:3)
Nec ignoro me plus aliquanto quam donasse videor erogavisse, cum pulcherrimi agri pretium necessitas vectigalis infregerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 4:1)
Inde abortus et ignorati uteri triste experimentum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 2:3)
Nec ignoro alios eius modi casus nihil amplius vocare quam damnum, eoque sibi magnos homines et sapientes videri.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 3:3)
et tamen ut alii transeunt quaedam imputantque quod transeant, sic ego nihil praetereo atque etiam non praeterire me dico.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 4:5)
sed imputabis tibi qui contentus libris non fuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION