라틴어 문장 검색

Conrugato indicavere vultu plerique de considentibus Evangeli interventum otio suo inamoenum minusque placido conventui congruentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:1)
Hoc igitur miraculo deprehenso has sibi sedes praedictas esse didicerunt, vastatisque Siciliensibus incolis occupavere regionem decima praedae secundum responsum Apollini consecrata erectisque Diti sacello et Saturni ara, cuius festum Saturnalia nominarunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 30:1)
Et ne aestimes ab uno facile celari posse secretum, Labienum ope libertorum latentem ut indicarent liberti nullo tormentorum genere conpulsi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 18:1)
Paucissimi qui superfuerant hostium capti indicaverunt apparuisse sibi leones proris Gaditanae classis superstantes ac subito suas naves inmissis radiis, quales in Solis capite pinguntur, exustas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:3)
sagitta tamen iacit, quod indicat tunc quoque universorum constare vitam radio solis vel ab ima parte venientis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 26:2)
Postremo potentiam solis ad omnium potestatum summitatem referri indicant theologi, qui in sacris hoc brevissima precatione demonstrant dicentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 21:1)
Illam vero opinionem de area, quam Varro praedixerat, non omisit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 5:1)
Verba ipsa qui volet legere, ubi quaerere debeat indicavi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 15:2)
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 4:3)
Nam cum iam de Turno praedixisset Iuno:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 39:3)
Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutive a cymba dicta:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:1)
Quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo Praedixit, etc.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 11:2)
Bellum, inquit, duobus mihi amicissimis cogor indicere, Disario et continentiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:2)
Ergo diximus quae in homine sine sensu sint, et quae hoc causa faciat indicatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 15:1)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION