라틴어 문장 검색

quare iuvenis, qui rationem inveniendi eloquendique a praeceptoribus diligenter acceperit (quod non est infiniti operis, si docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat, quem sequatur, quem imitetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 220:1)
quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat, vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat, ut inventioni, dispositioni, , rerum verborumque, tum iis, quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis, pronuntiationis, gestus observatione, una sufficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 241:3)
nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis, non modo non illustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:1)
non enim rerum modo sed etiam verborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 102:4)
habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet infinita, per quae verba, quot sunt in quinque contra Verrem secundae actionis libris, explicentur, meminerimus etiam quasi depositorum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 120:2)
quod ipsum hoc fieri potest levius, si pauca primum et quae odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie adiicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt iurisconsultorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 136:2)
documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
utendi voce multiplex ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 164:1)
quae omnia persequi prope infinitum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 268:2)
De partibus causae et sententiis verbisque, quae sunt multiplicia, pluribus dicendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:4)
maxime varia et multiplex actio est probationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 309:4)
et vos, tumuli (non enim, quasi inclamaret aut testaretur, locutus est), tamen infinito magis illa flexa et circumducta sunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:2)
non est infinito spatio ad traditionem opus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 263:4)
ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장5)
Infinitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION