라틴어 문장 검색

tu tamen etsi ceteris eris in hoc genere pugnandi dimicaturus, si quid iudicio meo censes adquiescendum (neque enim iniustum est credere experto), senatorem nostrum, hospitem meum, conflictui huic facies exsortem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 8:1)
ac per hoc sustinet iniuriam plerumque qui mittitur, qui mittit invidiam, plusque in hoc tempore, quo aemulantum invicem sese pridem foedera statuta regnorum denuo per condiciones discordiosas ancipitia redduntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:3)
qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus, quaecumque detulerat, quamquam mercari paratis, quod tamen civis (nec erat iniustum), pro munere ingessit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 1:3)
proinde accipe, quid super scriptis tuis et iniuriam passi censeamus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 9:5)
tunc et Danai per sacra fidemque hospitii blandusque precum compellit Ulixes, ille, etsi carae comperta iniuria natae et Thetidis mandata movent prodique videtur depositum tam grande deae, tamen obvius ire tot metuit fatis Argivaque bella morari;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:114)
"en aliud furto scelus et spolia hospita portans navigat iniustae temerarius arbiter Idae, eheu quos gemitus terris caeloque daturus, quos mihi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권27)
quid maneat populos, ubi tanta iniuria primos degrassata duces?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권167)
tunc flere et scindere vestes et famulos lassare greges et vincere planctus Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis caelicolas solamen erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam12)
nonne horridus inde invidia superos iniustaque Tartara pulsem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum45)
"neque enim arcano de pectore fallax Tantalus et saevae periit iniuria mensae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권83)
"positis gentilibus armis quae tibi festa litant, bellum lacrimasque metumque cognatumque nefas, iniusti munera regni, pendimus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권174)
saepe etiam iniustis conlatum viribus hostem - is vigor ingenio, tanta experientia dextrae est - ultro audax animis intratque et obumbrat et alte adsilit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권299)
"iniustaeque a Iove leges protinus, et sectum genetrix mihi computat annum, sed quid ego haec?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권33)
"ubi numina, ubi illest fulminis iniusti iaculator?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권272)
Beneficium qui dare nescit, iniuste petit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 046)

SEARCH

MENU NAVIGATION