라틴어 문장 검색

nam vitium, quod fit per quantitatem ut magnum peculiolum, erunt qui soloecismum putent quia pro nomine integro positum sit . ego dubito, an id improprium potius appellem, significatione enim deerrat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 194:1)
expertus sum prodesse, quotiens eandem materiam rursus a me tractatam scribere de integro iuberem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 57:2)
neque tamen protinus cesserit orator, quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides, dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 33:3)
alterum est, in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et et corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 252:1)
corpora sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex iisdem his speciem accipiunt ex quibus vires, namque et colorata et adstricta et lacertis expressa sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 20:1)
ac merito laudatur brevitas integra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 145:1)
ut in eum, quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis, quod ei pollicem dormienti recidisset, eras dignus, ut haberes integram manum, sic enim ut depugnares.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 195:3)
cur non de integro autem datum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 192:1)
nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 21:2)
nam praeter id quod sic melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro vires et velut repetito spatio sumit impetum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 168:2)
protinus ergo adhibere curam rectius erit atque ab initio sic opus ducere, ut caelandum, non ex integro fabricandum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:1)
est tamen lucubratio, quotiens ad integri ac refecti venimus, optimum secreti genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 189:3)
sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:3)
praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et et exasperatur et scinditur vox.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:1)
est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae ideoque tremulus, ut corpora, quae aspectu integra nervis parum sustinentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 202:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION