라틴어 문장 검색

Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae.
(불가타 성경, 바룩서, 4장53)
Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus.
(불가타 성경, 바룩서, 4장63)
Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus.
(불가타 성경, 호세아서, 2장21)
" Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra;
(불가타 성경, 호세아서, 4장1)
Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos.
(불가타 성경, 호세아서, 4장4)
Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor.
(불가타 성경, 호세아서, 5장1)
Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
(불가타 성경, 호세아서, 12장3)
" Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ".
(불가타 성경, 호세아서, 12장7)
Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt.
(불가타 성경, 아모스서, 5장7)
Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.
(불가타 성경, 아모스서, 5장15)
Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis.
(불가타 성경, 아모스서, 5장24)
Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium?
(불가타 성경, 아모스서, 6장12)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.
(불가타 성경, 아모스서, 7장4)
Et dixi: " Audite, principes Iacob et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudicium? ".
(불가타 성경, 미카서, 3장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION