라틴어 문장 검색

Uterque tamen in perpetuum a cuiuslibet alterius personae maneat segregatus amore, et neuter ad dominarum coetus vel militum curias ulterius devocetur, quia ipse contra militaris ordinis fidem commisit, et illa contra dominarum pudorem turpiter secretarii consensit amori."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 23:9)
Quod quum graviter prius sustineret amator et eos in praedictae famae dominae cerneret detrahendo diutius immorari, in sermonis increpatione aspere contra eos invehitur et eos viriliter coepit de maledictis arguere et suae dominae defendere famam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:10)
Credo quidem et est verum bonos omnes ob hoc a Deo in hac vita disponi, ut vestris et aliarum dominarum voluntatibus obsequantur, et lucidissima videtur mihi ratione constare quod homines nil esse possunt nilque de bonitatis valent fonte praelibare, nisi dominarum hoc fecerint suadela commoti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:1)
"Tunc anus de iussu dominae blandiens ei furtim depromptis calicibus et oenophoro, quod immixtum vino soporiferum gerebat venenum, crebris potionibus avide ac secure haurientem, mentita dominae tarditatem, quasi parentem assideret aegrotum, facile sepelivit ad somnum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:74)
Dominarum igitur curia in Guasconia convocata de totius curiae voluntatis assensu perpetua fuit constitutione firmatum, ut ulterius iste omni amoris spe frustratus exsistat et in omni dominarum sive militum curia contumeliosus cunctis ac contemptibilis perseveret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 25:3)
Iam iam dominae captiva colus fusosque legam, pro saeve decor formaque mortem paritura mihi, tibi cuncta domus concidit uni, dum me genitor negat Alcidae atque Herculeus socer esse timet, sed iam dominae tecta petantur.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION