라틴어 문장 검색

nec non populos in semet agebat Hippolyte, iam blanda genas patiensque mariti foederis, hanc patriae ritus fregisse severos Atthides oblique secum mirantur operto murmure, quod nitidi crines, quod pectora palla tota latent, magnis quod barbara semet Athenis misceat atque hosti veniat paritura marito.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권262)
Gravius malum omne est, quod sub aspectu latet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 198)
Gravior est inimicus, qui latet in pectore.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 2)
Locis remotis qui latet, lex est sibi.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 36)
Nusquam facilius culpa quam in turba latet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 453)
Odia multorum sub vultu, multorum sub osculo latent.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 458)
O pessimum periclum, opertum quod latet!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 482)
Nec tamen hoc modo ad aestimationem alicuius latentis boni promovent animos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:1)
Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 10:7)
Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto, quae vos adversus formam, adversus naturam iudicandi, contra ipsas quoque leges ministret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:12)
Quot adhuc vobis repurgandae latent leges, quas neque annorum numerus neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 10:1)
Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 4:6)
Bene autem quod omnia tempus revelat, testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:2)
Voces eorum itemque virtutes quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istae latent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 5:2)
Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION