라틴어 문장 검색

aurum quidem et argentum et propter ista numquam pacem agens ferrum, quasi male nobis committerentur, abscondit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 57:1)
" ego mihi hoc contraxi " teque inter illos numera, quos uxor magno ducta ambitu torquet, inter illos, quos divitiae per summum adquisitae sudorem male habent, inter illos, quos honores nulla non arte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 3:2)
Inde in totam cutem umor admissus distentusque venter, dum male plus quam poterat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:3)
Libidine vero ne maribus quidem cedunt, pati natae, di illas deaeque male perdant!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:4)
Male valeo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 1:3)
Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:4)
Adflicto enim et magnum vulnus male fcrenti paulisper cedendum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 1:1)
non tam male de te iudico, ut tibi adversus hoc totam putem virtutem advocandam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 14:2)
non permansit marcor ille corporis dubii et male cogitantis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 6:6)
male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus, invidebis, quotiens aliquem in fastis saepius legeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 9:5)
nunc illis male convenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 4:6)
Hoc unum dicam, nihil bonum nobis videri, quo quis et male uti potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 3:4)
Non videmus quam multa nos incommoda exagitent, quam male nobis conveniat hoc corpus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 15:3)
saepe commotae sonuere parmae tacitumque murmur percussit aures, ut fremuit male subdolo parens Pyrrhus Vlixi.
(세네카, 아가멤논 11:16)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION