라틴어 문장 검색

Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate spoliata, quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.3)
Tantumque rex ille caelestis regni amator factus est, ut ad ultimum, relictis regni negotiis, et cognato suo Ecgrice commendatis, qui et antea partem eiusdem regni tenebat, intraret monasterium, quod sibi fecerat, atque accepta tonsura pro aeterno magis regno militare curaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.5)
Fuit autem temporibus Coenredi, qui post Aedilredum regnauit, uir in laico habitu atque officio militari positus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII.3)
proinde rem militarem colant, sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 176:1)
clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis ne luxuriarent otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, metum iniciendum ratus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 205:1)
centurionibus datum negotium erat ut sine mora imperia exsequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 297:2)
centuriones armati Mettium circumsistunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:1)
ita geminatis manipulis centuriones imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 532:2)
populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret non tam ad honorem eius, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum quam ad consulum ignominiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 284:1)
Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 470:3)
qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 489:2)
non iam sensim, ut ante, per centurionum principes postulant, sed passim omnes clamoribus agunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 503:3)
centurio erat M. Flavoleius, inter primores pugnae flagitator.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 505:3)
is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 622:2)
omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 646:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION