라틴어 문장 검색

Ovum vitreum accepimus, cum parvo foramine in uno extremo ovi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 424:2)
at corpora tangibilia (quale est aqua) multo aegrius et ad minus spatium patiuntur compressionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 425:2)
ex quo necesse fuit aquam in minus contrahi, cum sphaera figurarum sit capacissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:6)
At solidiora, sicca, aut magis compacta, qualia sunt lapides et ligna, necnon metalla, multo adhuc minorem compressionem aut extensionem, et fere imperceptibilem ferunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:1)
Etiam illae actiones quae subito videntur operari, et in ictu oculi (ut loquimur), deprehenduntur recipere majus et minus quoad tempus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:6)
atque simul notantibus ad quantam distantiam (sexaginta scilicet ad minimum milliariorum) corpora, eaque tantum albicantia, subito hic apud nos cernantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:8)
Neque etiam fieri potuisset, ut parva quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam vastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter velocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:7)
ubi scilicet parva moles materiae longe majorem superat et in ordinem redigit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 434:2)
Deinde etiam omnes fere virtutes particulares secundum multum aut parvum corporis operantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:8)
Mustum et cervisia maturescunt longe citius, et fiunt potabilia, in utribus parvis, quam in doliis magnis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:11)
si in minore, fit imbibitio, magis quam infusio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:13)
Etiam parvi rores in aere nunquam cadunt, sed dissipantur et cum aere incorporantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:15)
Sunt enim motus et nixus corporum compositi, decompositi, et complicati, non minus quam corpora ipsa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 441:5)
ita ut nullum incendium, nullum pondus aut depressio, nulla violentia, nulla denique aetas aut diuturnitas temporis possit redigere aliquam vel minimam portionem materiae in nihilum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:3)
Sed maxime omnium se ostendit appetitus iste, si discontinuatio tentetur usque ad fractiones minores.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION