라틴어 문장 검색

in signo posito super eodem divina clementia declaratur, sicut et in eo Caini dementia, quod mortem temporalem plus timuerit, quam aeternam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 1:3)
Haec septem nisi illo rationabili regantur, subjecta morti sunt;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:6)
Mors enim una est in secessione animae et corporis, et in fine istius vitae, quae simul ut venit, omnes corporis dolores auferre, non augere consuevit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:5)
vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:9)
Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:8)
quia gravior culpa ejus est, qui nec post damnationem se correxit alterius.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:10)
Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:14)
Nihil enim est quod majoris doloris sit, quam culpae reatus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:11)
tamquam eo usque increverit culpa, ut etiam Deus qui naturaliter non movetur aut ira, aut odio, aut passione ulla, provocatus videatur ad iracundiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:13)
Tertium quid superat, nisi mors inter ipsos cibos epulasque permixta?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:11)
Recedit itaque ab omni respectu honestatis, et in eo terrena omnia moriuntur lethalis peccati acerbitate, quae vera et perpetua morte peccatorem deleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:4)
Annon videtur mori, qui sibi libidinis telum impresserit, qui spontaneus in foveam mortis irruerit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:8)
quo dum periculum futurae mortis horrescunt, impietati atque injustitiae renuntiarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:10)
Recte ergo eodem numero declinandorum peccatorum praecepta tribuuntur, quo poenae culpa est persoluta;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:6)
ut cognoscamus quod de eodem vitae tempore debeat ex correctione laus comparari, quo potest punienda culpa committi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION