라틴어 문장 검색

Nam cum, inquit, ' animadverterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem lingua ceteraque omnia praeterquam animam procurantem, istiusmodi hominem cum viderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata auspicari sciscitarique, inclamabat deum atque horminum fidem ac plerumque inter clamandum his eum verbis increpabat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 4:1)
Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset AESCHINES, vel acerrimus prudentissimusque oratorum qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeva criminosaque et virulenta, qua Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusabat, nobile et inlustre consilium dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem, virtute atque aetate magna praeditum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 1:1)
Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 8:1)
Ego enim grammaticus vitae iam atque morum disciplinas quaero, vos mera estis, ut M. Cato ait, 'mortualia';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 4:3)
Hanc loquendi imperitiam, quod venam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et vultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 6:1)
Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vetere in agendi nodum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 1:1)
ADULESCENS e terra Asia de equestri loco, laetae indolis moribusque et fortuna bene ornatus et ad rem musicam facili ingenio ac lubenti, cenam dabat amicis ac magistris sub urbe in rusculo celebrandae lucis annuae, quam principem sibi vitae habuerat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 2:1)
Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 18:1)
Non enim profecto ignoras legum et medellas pro moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque vitiorum quibus medendum est fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus varientur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 23:1)
Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:2)
Vir enim prudens fuit et rex egregius, tempora nihilominus sua turbida et mutationum et eventum rariorum plena.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 3:4)
Quin et opinione prudentium ipsae illae virtutes habitae sunt potius pro rebus affectatis et fictis, ut ambitioni suae velificaret, quam pro dotibus naturae suae aut iudicio insitis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:12)
At Henrico, in introitu in regnum suum et in ipso momento quo corona ad ipsum delata est, occurrit res perplexa prorsus et nodosa, nec facile solubilis, quaequae posset regem vel prudentissimum, praesertim in regni sui novitate, perturbare et in diversas partes trahere, atque eo magis, quod erat huiusmodi res quae moram et deliberationem non pateretur, verum necesse foret de ea simul et deliberare et statuere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:17)
Et licet magna spes subesset quod comitiorum suffragiis regnum in persona sua, durante vita sua, continuare et stabilire posset, attamen reputabat secum rex prudentissimus haud parum interesse si quis actorum civilium auctoritate in regnum ascitus esset, et si quis regnum iure naturali et iure sanguinis obtineret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:26)
8. Primum omnium templum D. Pauli adiit, ubi, minime volens populum citius quam oportebat oblivisci ipsum praelio regnum adeptum, vexillum suum in templo obtulit et reposuit, precibus pro more solennibus interfuit, hymnumque Te Deum iterum cantari fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION