라틴어 문장 검색

Fiat autem experimentum hujus rei in contraria natura frigidi: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 236:1)
Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes aquae fortes (si proportionatae sint ad corpus in quod agunt) edant opera ignis, ex natura sua corrodente et pungente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:3)
Atque ista differentia (de qua nunc dicimus) communis est cum natura frigidi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 243:1)
Post Tabulas comparentiae primae et rejectionem sive exclusivam, nec non vindemiationem primam factam secundum eas, pergendum est ad reliqua auxilia intellectus circa interpretationem naturae et inductionem veram ac perfectam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 253:1)
quarto, de Variatione Inquisitionis pro Natura Subjecti:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:4)
quinto, de Praerogativis Naturarum quatenus ad inquisitionem, sive de eo quod inquirendum est prius et posterius:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:5)
sexto, de Terminis Inquisitionis, sive de synopsi omnium naturarum in universo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:6)
si fiat inquisitio de natura Coloris, Instantiae Solitariae sunt prismata, gemmae chrystallinae, quae reddunt colores non solum in se sed exterius supra parietam, item rores, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 257:2)
Unde facile colligitur, colorem non multum rei habere cum naturis alicujus corporis intrinsecis, sed tantum situm esse in positura partium crassiori et quasi mechanica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:3)
Eae sunt, in quibus natura inquisita migrat ad generationem, cum prius non existeret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:2)
Sit natura inquisita Candor sive Albedo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:2)
Itaque de instantia migrante ad generationem in natura inquisita albedinis, propositum est jam exemplum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:8)
Instantia autem migrans ad corruptionem in eadem natura albedinis, est spuma dissoluta, aut nix dissoluta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:9)
Eae sunt, quae ostendunt naturam inquisitam nudam et substantivam, atque etiam in exaltatione sua aut summo gradu potentiae suae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:3)
Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION