라틴어 문장 검색

sic in primo Aeneidis "nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem", item "quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3242)
nam certis diebus, in sacris Nili, pueri de sacris parentibus nati a sacerdotibus nymphis dabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3634)
tanto nate magis alii legunt 'tam tu nate magis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4111)
"Saturnum enim, principem huius generis et examinis, omnes scriptores vetustatis Graeci Romamque hominem tradiderunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:8)
"Is itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filii saevientis accesserat, et fani susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit ut Graeculus et politus, litteras inprimere, nummos signare, instrumenta conficere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:10)
"Ergo nec de mortuis dii, quoniam deus mori non potest, nec de natis, quoniam moritur omne quod nascitur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:20)
"Cur enim, si nati sunt, non hodieque nascuntur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:22)
"Unde manifestum est homines illos fuisse, quos et natos legimus et mortuos scimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:26)
"Vulcanus claudus deus et debilis, Apollo tot aetatibus levis, Aesculapius bene barbatus, etsi semper adulescentis Apollinis filius, Neptunus glaucis oculis, Minerva caesiis, bubulis Iuno, pedibus Mercurius alatis, Pan ungulatis, Saturnus compeditis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:16)
"Ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quicquid daemonum colitis, victi dolore quod sunt eloquuntur, nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim vestrum adsistentibus, mentiuntur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:8)
"nam Saturnus filios suos non exposuit, sed voravit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:7)
"Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas vel inhumanas victimas caedere, Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii viventes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur, et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:9)
dum venerem promisce spargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in vestros recurrere, in filios inerrare.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:5)
"nemo tam pauper potest esse quam natus est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:12)
clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse commune, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS19)

SEARCH

MENU NAVIGATION