라틴어 문장 검색

vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:4)
Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:3)
verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 2:1)
his temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare, ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 5장 1:1)
nam cum facit ipsa familia vim armatis coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 2:1)
Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse, sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 2:4)
in illo priore, ubi dolus malus additur, sive consilium inissem, sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo vi deiectum iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 2:3)
nam si venit id in iudicium de familia quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes de mili causa necesse est, bona me hercule!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 15장 1:5)
quorum si unum quodlibet probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 2:2)
ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:3)
verum his de rebus non necesse habeo dicere ea quae me P. Quinctius cupit commemorare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:4)
etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 4:2)
non necesse esse famam alterius in iudicium venire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:11)
aut haec facta non sint necesse est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius in civitate constituat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 2:1)
quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION