라틴어 문장 검색

Igitur quia pium studium habetis scripturas audire et frequenter loqui de nostro Redemptore, siue etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, necnon et potestate eius et generatione, sicut mihi, seruo nostro, dignata estis precipere, uolui aliqua uobis scribere et de Antichristo ex parte certam reddere, quamuis non indigeatis a me hoc audire, quia apud uos habetis prudentissimum pastorem, dominum Roriconem, clarissimum speculum totius sapientie atque eloquentie ac ualde necessarium nostra etate.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:7)
Ergo, de Antichristo scire uolentes, primo notabitis, quare sic uocatus sit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:8)
Tunc omnis fidelis christianus, qui inuentus fuerit, aut Deum negabit, aut, siue per ferrum, siue per ignem fornacis, siue per serpentes, siue per bestias, siue per aliud quodlibet genus tormenti, interibit, si in fide permanserit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:6)
Cum autem in sanctorum patrum litteris de amicitia plura legissem, volens spiritaliter amare nec valens, institui de spiritali amicitia scribere, et regulas mihi castae sanctae que dilectionis praescribere.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:14)
Sed ne in his tempus ad alia necessarium insipienter insumam, volo me aliquid de spiritali amicitia doceas;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:13)
Eapropter vel ea ipsa quae dicta sunt, si tamen sunt consona rationi, vel certe alia quae disputationis istius poscit utilitas, velim mihi Scripturarum auctoritate probari;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:27)
Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:4)
De his suo loco uberius, si Deus voluerit, disputabimus.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:37)
idem velle et idem nolle, sibi existimantes amicitiae legibus imperari.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:4)
Ubi talis est amicitia, ibi profecto est idem velle et idem nolle, tanto utique dulcius, quanto sincerius;
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:3)
ubi sic amantes nihil possunt velle quod dedeceat, nihil quod expediat nolle.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:5)
Voluit autem, nam et ita ratio eius aeterna prescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:9)
Nam si velim de hora causari quam isti nobis reliquere brevissimam, videbor ipse eam mihi facere breviorem.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:10)
Geram tibi morem, sed solus volo legas quod scriptum est, nec efferatur in publicum;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:30)
quid cultoribus suis pariat utilitatis, velim mihi insinues.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION