라틴어 문장 검색

egitque grates Fonteio Agrippae et Domitio Pollioni quod offerendo filias de officio in rem publicam certarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장2)
praelata est Pollionis filia, non ob aliud quam quod mater eius in eodem coniugio manebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장3)
id ergo fas aviae interfectricem nepotis adspicere, adloqui, eripere senatui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장3)
mox Scauro, qui filiam ex ea genuerat, datum ne bona publicarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장4)
ut valida divo Augusto in rem publicam fortuna ita domi improspera fuit ob impudicitiam filiae ac neptis quas urbe depulit, adulterosque earum morte aut fuga punivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장3)
ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo adversum nepotem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장4)
auctum dehinc gaudium nuptiis Neronis et Iuliae Drusi filiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장6)
Crispum equestri ortum loco C. Sallustius, rerum Romanarum florentissimus auctor, sororis nepotem in nomen adscivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장4)
tum audita amborum verba, intentius excusante se Lepido, cum valetudinem corporis, aetatem liberum, nubilem filiam obtenderet, intellegereturque etiam quod silebat, avunculum esse Seiani Blaesum atque eo praevalidum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 35장2)
genitus Vulsiniis patre Seio Strabone equite Romano, et prima iuventa Gaium Caesarem divi Augusti nepotem sectatus, non sine rumore Apicio diviti et prodigo stuprum veno dedisse, mox Tiberium variis artibus devinxit adeo ut obscurum adversum alios sibi uni incautum intectumque efficeret, non tam sollertia (quippe isdem artibus victus est) quam deum ira in rem Romanam, cuius pari exitio viguit ceciditque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장4)
Ceterum plena Caesarum domus, iuvenis filius, nepotes adulti moram cupitis adferebant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장1)
communis illi cum familia Drusorum fore nepotes:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장9)
miseratusque Augustae extremam senectam, rudem adhuc nepotum et vergentem aetatem suam, ut Germanici liberi, unica praesentium malorum levamenta, inducerentur petivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장9)
refert ad senatum, datisque iudici- bus Vrgulania Silvani avia pugionem nepoti misit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장3)
et quoniam audiverit Augustum in conlocanda filia non nihil etiam de equitibus Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur, haberet in animo amicum sola necessitudinis gloria usurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION