라틴어 문장 검색

et quia nec a montanis primo perculsis nec loco magno opere impediebantur aliquantum eo triduo viae confecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 345:2)
at iunxisset sibi non metu solum, sed etiam voluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantes defectionis tempus subito adventu consul oppressisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 400:1)
Is pavor perculit Romanos auxitque pavorem consulis volnus periculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 487:1)
missisque Hannibal primum Numidis deinde omni equitatu turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate praedae in vacua Romana castra Numidae devertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 505:2)
Consul perculsis omnibus ipse satis, ut in re trepida, impavidus turbatos ordines vertente se quoque ad dissonos clamores instruit, ut tempus locusque patitur, et quacumque adire audirique potest adhortatur ac stare ac pugnare iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 58:1)
armaque extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, intervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 271:2)
peditum acies inter perculsos impavida sola erat, videbaturque, si iusta ac directa pugna esset, haudquaquam impar futura:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 351:1)
ceterum victoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, cuius eo die - nam alternis imperitabant - imperium erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 502:2)
quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 517:1)
non modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes summovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 734:2)
nec evasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 9:1)
agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subveniatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 175:2)
plures cecidissent ni nox proelio intervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 231:2)
in ipso impetu movendarum de integro rerum perculit eum praefectorum navium transitio, qui post classem ad Hiberum per pavorem desertam graviter increpiti numquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 330:1)
debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Balearis erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 544:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION