라틴어 문장 검색

non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 31:1)
ad illud sequens praevertar, ne dicendi quidem satis peritum fore, qui non et naturae vim omnem penitus perspexerit et mores praeceptis ac ratione formarit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 56:2)
id, quod est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud quos remansit, evolvendi penitus auctores, qui de virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia rerum sit humanarumque coniuncta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 60:2)
Nimium diu te cohortor, cum tibi admonitione magis quam exhortatione opus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 15:1)
Ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 3:5)
Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:2)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)
Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:1)
decretis agendum est, ut revellatur penitus falsorum recepta persuasio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:2)
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:5)
vela secundis inflata notis ventos nimium timuere suos, nubibus ipsis inserta caput turris pluvio vapulat Austro, densasque nemus spargens umbras annosa videt robora frangi;
(세네카, 아가멤논 2:11)
ad militares remus aptatur manus omnisque nimium longa properanti mora est.
(세네카, 아가멤논 10:3)
quam non Pelei Thetidisquo natus carosque Pelidae nimium feroci vicit, acceptis cum fulsit armis fuditque Troas falsus Achilles, aut cum ipso Pelides animos feroces sustulit luctu celeremque saltu Troades summis timuere muris, perdidit in malis extremum decus fortiter vinci:
(세네카, 아가멤논 11:12)
te sequor, nimium cito congresse Achilli Troile;
(세네카, 아가멤논 13:21)
haurit trementi semivir dextra latus, nec penitus egit:
(세네카, 아가멤논 16:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION