라틴어 문장 검색

nuda enim fere cacumina sunt, et si quid est pabuli obruunt nives.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 382:2)
ad hoc praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torpida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 415:2)
ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt - et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri, - tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia essent, et simul lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 578:1)
itaque cum iam in orbem pugnarent, decent milia ferme hominum, cum alibi evadere nequissent, media Afrorum acie, qua Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere, et cum neque in castra reditus esset flumine interclusis neque prae imbri satis discernere possent, qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 592:4)
vento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant, aut contra enitentes vertice intorti adfligebantur, constitere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 616:2)
tandem effuso imbre, cum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo quo deprensi erant loco castra ponere necessarium visum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 619:1)
triginta dies obsidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes alta iacuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 656:1)
et per idem tempus Romae signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis fuisse lunaeque inter imbrem cadentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 13:1)
Hannibalemque ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam nubem quae sedere in iugis montium solita sit cum procella imbrem dedisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 375:1)
imbribus deinde continuis citatior solito amnis transverso vertice dolia impulit ad ripam hostes servabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 253:1)
ob quem imbrem novemdiale, ut adsolet, sacrum fuit, ceteraque prodigia cum cura expiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 417:4)
dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:3)
imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 601:1)
imber ab note media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, sonitusque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 587:2)
tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 592:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION