라틴어 문장 검색

ibi consilio advocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae retinerent, Macedonum principes non pugnandum cum infesto tempore anni censerent, nullis praeparatis commeatibus, cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 249:1)
revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 125:1)
huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 148:1)
obsidio igitur parabatur, et opera ad oppugnationem fieri coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 154:1)
cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte valida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 441:1)
nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 33:1)
nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 311:2)
servi ne obsideant, liberis ut sit locus, vel aes pro capite dent;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS14)
illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi, fac ut ulciscare nosque ut hanc tua pace aram obsidere patiare:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 349)
scio, abituru's. sed tamen cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia, aetatem qui non cubili umquam committit suam, quin, si unum obsideatur, aliud perfugium gerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 423)
Primum ad oppugnationes aries sic inventus memoratur esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장1)
dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum obsessi magis quam obsidentis modo, signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad accendendos virorum fortium animos nullam alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum novoque exercitu militem celavit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 325:1)
obsessos colles quos ipse obsederat, ne ad urbem transitum haberet Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 9021)
igitur exercitu diviso partim per finitimos populos praedari placuit, partim obsideri arcem, ut obsidentibus frumentum populatores agrorum praeberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 470:1)
in eo certamine pulcherrimum am- phitheatri opus, situm extra muros, conflagravit, sive ab obpugnatoribus incensum, dum faces et glandis et missilem ignem in obsessos iaculantur, sive ab obsessis, dum regerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION