라틴어 문장 검색

Qui cum pariter per mare ad Massiliam, ac deinde per terram Arhelas peruenissent, et tradidissent Iohanni archiepiscopo ciuitatis illius scripta commendaticia Uitaliani pontificis, retenti sunt ab eo, quousque Ebrinus maior domus regiae copiam pergendi, quoquo uellent, tribuit eis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:19)
Quod cum frequenti uoce repeteret, nec tamen ei aliquis obtemperaret, ad extremum intulit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.8)
hoc ipsum quoque orationis loco ducens, si infirmis fratribus opem suae exhortationis tribueret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:4)
Non enim habent regem idem Antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suae genti praepositos, qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter sortes, et, quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, huic obtemperant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:10)
ita ut XVae, in qua populus Dei ab Aegyptia seruitute redemtus est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a peccatorum tenebris liberauit, in qua etiam sepultus spem nobis post mortem beatae quietis tribuit, uix uesperam tangant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:12)
Nec solum tibi Pierii tribuentur honores:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae60)
laus magna tibi tribuetur in uno corpore seruato restituisse duos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 1015)
neque decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat, neque cum decresset quisquam obtemperabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 286:2)
dictis obtemperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 407:2)
barcinis nitentibus ut adsuesceret Hannibal atque in paternas succederet opes, Hanno, alterius factionis princeps, et aequum postulare videtur inquit Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 17:3)
ita in castra perducitur extemploque inpositus in navem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et, legatione missa ad repetendum eum, aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 120:1)
id uti permittatis quaesumus, utique, si vobis ita videtur, quae nobis imperatores vestri commoda tribuerunt, ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 581:1)
esse regem cuius tantum maiestati duo potentissimi in terris tribuerint populi, Romanus Carthaginiensisque, ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam, relicta provincia Hispania exercituque, duabus quinqueremibus in Africam navigaverit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 169:1)
haec approbantibus cunctis iubentibusque dicere ipsum, omissa in id verecundia, quid sibi ab senatu populoque Romano tribui aequum censeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 597:1)
ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic viro tribuitur ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam huius anni, memoriae mandatum sit tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem, Hannibalem, P. Scipionem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 597:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION