라틴어 문장 검색

Immo edepol, si erit occasio, haud dehortor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 124)
Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere, neque te nobis, si abeamus hinc, si fuat occasio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 210)
Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 365)
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 33)
satin propter te pereo ego atque occasio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 413)
nunc tu si vis subigitare me, probast occasio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 43)
eas si adeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini palam blandiuntur, clam, si occasio usquam est, aquam frigidam subdole suffundunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 126)
lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1142)
Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 182)
sed quid ego cesso, dum datur mi occasio tempusque, abire ab his locis lenoniis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 355)
obiurigare pater haec noctes et dies, perfidiam, iniustitiam lenonum expromere;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 124)
ubi primum evenit militi huic occasio, sublinit os illi lenae, matri mulieris, quam erus meus amabat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 118)
deinde, postquam occasio est, conqueritur mecum mulier fortunas suas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 126)
os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam, confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 265)
ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum, haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 3120)

SEARCH

MENU NAVIGATION