라틴어 문장 검색

ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandum pro legum ac poenarum metu civitatem regerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 218:1)
Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est, seu voce caelesti ex Albano monte missa - nam id quoque traditur - seu haruspicum monitu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 328:1)
sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam caelestium speciem, sed ira Iovis sollicitati prava religione fulmine ictum cum domo conflagrasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 332:2)
audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes vosque, terrestres, vosque, inferni, audite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 343:1)
accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita, ut volgo Etrusci, caelestium prodigiorum mulier.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 367:1)
nunc te illa caelestis excitet flamma, nunc expergiscere vere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 424:3)
fessus igitur malis praeteritis instantibusque consilio propinquorum adhibito cum visa atque audita et obversatum totiens somno , minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad consules lectica defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 395:2)
accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 465:1)
stratae passim matres crinibus templa verrentes veniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 81:1)
siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae sed terra quoque ingenito umore egens vix ad perennes suffecit amnes defectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque stragem siti pecorum dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 324:1)
in unum omnium curae versae sunt, quod lacus in Albano nemore sine ullis caelestibus aquis causave qua alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 170:1)
Aio Locutio templum propter caelestem vocem exauditam in Nova via iussimus fieri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 556:1)
et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolino Iovi parem fecerint eum pati vinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 179:1)
et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis ludi quoque scenici, nova res bellicoso populo - nam circi modo spectaculum fuerat, - inter alia caelestis irae placamina instituti dicuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 13:1)
est caeleste numen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 66:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION