라틴어 문장 검색

sequitur illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, servemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 35:3)
ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, nosque oportet, ut prima appetitio naturalis postulat, haec diligere constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 35:5)
Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 82:1)
cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui fatentur se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret, ne manum quidem versuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamvis minimam animi praestantiam omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu quidem relinquantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 124:6)
sapienter id quidem, etsi hoc loco non populum metuis sed ipsos deos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 85:4)
utatur enim suis bonis oportet fruatur qui beatus futurus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 103:3)
nam ni ita esset, hominem qui esset mundi pars, quoniam rationis esset particeps, pluris esse quam mundum omnem oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:9)
quare cum solis ignis similis eorum ignium sit qui sunt in corporibus animantium, solem quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua astra quae oriantur in ardore caelesti qui aether vel caelum nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:4)
aut si hoc fieri potuisse dicis, doceas oportet quo modo, nec fabellas aniles proferas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 12:2)
sin autem id dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus adsentior, non quod difficile sit mentem ab oculis sevocare, sed quo magis sevoco eo minus id quod tu vis possum mente comprendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 21:4)
videre oportet Balbe quid tibi concedatur, non te ipsum quod velis sumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 21:8)
Dicamus igitur Balbe oportet contra illos etiam, qui hos deos ex hominum genere in caelum translatos non re sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes sancteque veneramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 53:1)
Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum, idque Athenis, abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 2:1)
Quae contemplantes expendere oportebit, quid quisque habeat sui, eaque moderari nee velle experiri, quam se aliena deceant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:4)
Privatum autem oportet aequo et pari cum civibus iure vivere neque summissum et abiectum neque se efferentem, tum in re publica ea velle, quae tranquilla et honesta sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION