라틴어 문장 검색

Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:1)
Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus causis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:1)
Nam et rivulus tenuis ex suo fonte et surculus modicus ex sua fronde qualitatem originis continet, viderit ambitio sive frugalitas eius * * sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:7)
Transeamus ad scaenicas res, quarum et originem communem et titulos pares secundum ipsam ab initio ludorum appellationem et administrationem coniunctam cum re equestri iam ostendimus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:1)
Ita cum de originibus ludorum ad circenses transiimus, inde nunc ad scaenicos ludos dirigemus a loci vitio.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:3)
Origo istis de ludorum propinquitate est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:1)
Haec muneri origo.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:7)
Satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatrian committant, de originibus, de titulis, de apparatibus, de locis, de artificiis, quo certi simus nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 13장 1:1)
Quod ipsum tu quoque uigilantissime deprehendens, historiam memoratam in notitiam tibi simul et eis, quibus te regendis diuina praefecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius propalari desideras.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:5)
Erant autem filii Uictgilsi, cuius pater Uitta, cuius pater Uecta, cuius pater Uoden, de cuius stirpe multarum prouinciarum regium genus originem duxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:2)
De Iutarum origine sunt Cantuarii et Uictuarii, hoc est ea gens, quae Uectam tenet insulam, et ea, quae usque hodie in prouincia Occidentalium Saxonum Iutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Uectam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV.10)
temporalibus quoque honoribus regem glorificare satagens, cui gloriae caelestis suo labore et industria notitiam prouenisse gaudebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII.3)
Erat carnis origine nobilis, sed culmine mentis nobilior.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.7)
Porro regnum Berniciorum, nam in has duas prouincias gens Nordanhymbrorum antiquitus diuisa erat, suscepit filius Aedilfridi, qui de illa prouincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfrid.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:2)
Uerum quia gratia caritatis feruere non omiserunt, et huius quoque rei notitiam ad perfectum percipere meruerunt, iuxta promissum apostoli dicentis:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION