라틴어 문장 검색

praeterea frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장9)
ne quisquam in castris panem aut quem alium cibum coctum venderet, ne lixae exercitum insequerentur, ne miles hastatus aut gregarius in castris neue in agmine seruum aut iumentum haberet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장4)
Non esurire, non sitire, non algere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:5)
grabatus ille verus sit et sagum et panis durus ac sordidus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:2)
Non enim iucunda res est aqua et polenta aut frustum hordeacei panis, sed summa voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse, quod eripere nulla fortunae iniquitas possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 10:4)
panem et aquam natura desiderat Nemo ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum clusit, cum ipso Iove de felicitate contendat, ut ait Epicurus, cuius aliquam vocem huic epistulae involvam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 4:6)
aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris, sine quibus vita non ducitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 10:7)
"vidisti aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 8:2)
"Sed molestum est," inquit, "carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:1)
magis iuvat bibere sitientem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 22:4)
Panis deinde siccus et sine mensa prandium, post quod non sunt lavandae manus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 6:1)
haec crudelem fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac manus proscriptorum recognosceret, cum vino gravis sitiret tamen sanguinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 25:3)
Uterque non sitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 23:7)
Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 22:2)
Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION