라틴어 문장 검색

nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 423:2)
quod vero illi venientes in castra interfecti sunt, vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 430:1)
nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 492:2)
erant autem de singulis rebus in breve coactae causae, ut alia fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 560:1)
ibi cum consedisset, sedeo inquit miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inventurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 83:1)
adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 106:3)
oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non expectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 144:1)
nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse ut quem vellent imponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 150:1)
tempora quidem qualia sint ad parricidium electa vides:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 159:1)
hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro intuens, parricidium venena gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 160:1)
non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 188:1)
e convivio et comisatione prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 189:1)
ignarus quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 190:2)
ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum quid ageretur habui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 191:2)
Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 283:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION