라틴어 문장 검색

Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.45)
non me ulla vetabunt frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.49)
Vere novo, gelidus canis cum montibus humor liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit, depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere et sulco attritus splendescere vomer.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:1)
tum laqueis captare feras et fallere visco inventum et magnos canibus circumdare saltus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:10)
tum te quoque, Medica, putres accipiunt sulci et milio venit annua cura, candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus et averso cedens Canis occidit astro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:5)
Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti obscenaeque canes inportunaeque volucres signa dabant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:2)
nam saepe incautis pastoribus excidit ignis, qui furtim pingui primum sub cortice tectus robora conprendit frondesque elapsus in altas ingentem caelo sonitum dedit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:2)
- salices humilesque genestae aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram Sufficiunt saepemque satis et pabula melli - et iuvat undantem buxo spectare Cytorum naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:5)
Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:1)
vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:21)
Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum atque canum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:14)
Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt pastores, lentum destillat ab inguine virus, hippomanes, quod saepe malae legere novercae miscueruntque herbas et non innoxia verba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:22)
Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu prosequar et raris habitata mapalia tectis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 13:1)
Omnia secum armentarius Afer agit, tectumque laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 13:4)
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis puniceaeve agitant pavidos formidine pennae, sed frustra oppositum trudentis pectore montem comminus obtruncant ferro graviterque rudentis caedunt et magno laeti clamore reportant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION