라틴어 문장 검색

in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 178:1)
quin aut toto cedendum esse, ut plebeius iam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum quam possessionem integram a patribus accepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 183:1)
vel reges vel decemviros vel si quod tristius sit imperii nomen patiendum esse potius, quam ambos patricios consules videant, nec in vicem pareatur atque imperetur, sed pars altera in aeterno imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad serviendum putet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 185:1)
plebis eo dolor erupit ut tribunos actum esse de libertate vociferantes relinquendumque non campum iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno patriciorum maesta sequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 188:2)
creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus tertium T. Quinctius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 189:2)
eo nec patricios ambo consules neque comitiorum curam publicave studia prae privatis incommodis plebs ad animum admittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 194:3)
consulatus uterque apud patricios manet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 195:1)
prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 210:1)
temptatum domi per dictatorem ut ambo patricii consules crearentur rem ad interregnum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 218:1)
duo interreges C. Sulpicius et M. Fabius interpositi obtinuere, quod dictator frustra tetenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum levati aeris alieni, ut ambo patricii consules crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 219:1)
quod videbatur quidem tempore alieno fecisse, quia ambo tum forte patricii consules erant, qui rationem eius se habituros negabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 225:1)
prius quam inirent novi consules magistratum, triumphus a Popilio de Gallis actus magno favore plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 250:1)
ex interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium A. Cornelius Cossus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 296:1)
haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum ut non gesturos se esse dicerent id bellum, sed magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectos cohortium vocarent iisque clara voce imperarent ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 337:1)
patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et anno familia ista consulatum quo urbs haec consulem habuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 351:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION