라틴어 문장 검색

Pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, equitibus auxiliariis agendum attribuit, A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locauerat, ire iubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodem venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장2)
Ceterum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter distribuerat et, ex coriis utres uti fierent, curabat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장1)
cito accedimus opinioni Non coarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 8:6)
Pauperis est numerare pecus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 4:9)
Hunc quem Graeci oestron vocant pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, asilum nostri vocabant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 2:2)
hic sunt omnia, homines, pecora, res.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 22:3)
" Illius animum induo, qui quaerit, ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat, Spumantemque dari pecora inter inertia votis Optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 4:6)
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere quae vellem calamo permisit agresti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 11:2)
Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum, quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 21:1)
Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:4)
Alterum illud, voluptas, bonum pecoris est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:4)
Continuo pecoris generosi pullus in arvis Altius ingreditur et mollia crura reponit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:1)
tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:5)
Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut di, aut inrationalia, ut ferae, ut pecora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 17:3)
* agrestis iste alumnus evertet domum, quid ista vaecors tela feminea manu destricta praefert?
(세네카, 아가멤논 13:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION