라틴어 문장 검색

Denique Romani, ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri--et iam die uesper erat--, aduerso colle, sicuti praeceptum fuerat, euadunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장4)
si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장8)
Interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientis capi aut occidi, fortissimum quemque tutissimum, armis libertatem patriam parentisque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장3)
" Philosophiae servias oportet, ut tibi contingat vera libertas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 7:4)
Hoc enim ipsum philosophiae servire libertas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 7:7)
Patent undique ad libertatem viae multae breves, faciles.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 10:11)
Catoni gladium adsertorem libertatis extorque;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 14:12)
Iam non agitur de libertate;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 13:3)
perpetua libertas, nullius nec hominis nec dei timor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:5)
Epicuri epistulam ad hanc rem pertinentem lege, Idomeneo quae inscribitur, quem rogat, ut quantum potest fugiat et properet, antequam aliqua vis maior interveniat et auferat libertatem recedendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 5:2)
Sed si deponere illam in animo est et libertas bona fide placuit, in hoc autem unum advocationem petis, ut sine perpetua sollicitudine id tibi facere contingat, quidni tota te cohors Stoicorum probatura sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 11:3)
Non pro mea adhuc sed pro patriae libertate pugnavi, nec agebam tanta pertinacia, ut liber, sed ut inter liberos viverem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:3)
Utar libertate tota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 1:2)
qui hoc dicit, meditari libertatem iubet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:2)
Ideo de Diogene nec minus de aliis Cynicis, qui libertate promiscua usi sunt et obvios monuerunt, dubitari solet, an hoc facere debuerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION