라틴어 문장 검색

"non est, credite, poena quam videtis, quae puncto tenui citata transit, nec vitam rapit illa, sed reformat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.50)
confirmat pia pectora, verbis mitificis rogans ne quem talia terreant, neu constans titubet fides aut poenam putet emori.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.11)
apparitores sed furenti suggerunt illum vetusta nobilem prosapia meritisque multis esse primum civium, iubet amoveri noxialem stipitem, plebeia clarum poena ne damnet virum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.136)
tali repressus cognitor constantia cessare poenam praecipit, tunc sic ait:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1225)
"per solis ignes iuro, qui nostros dies reciprocatis administrat circulis, cuius recursu lux et annus ducitur, ignes parandos iam tibi tristis rogi, qui fine digno corpus istud devorent, quod perseverans tam resistit nequiter sacris vetustis, nec dolorum spiculis victum fatiscit, fitque poenis fortius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1226)
"narravi et illud nobile ac memorabile certamen, una matre quod septem editi gessere pueri, sed tamen factis viri, hortante eadem matre in ancipiti exitu poenae et coronae sanguini ut ne parcerent."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1310)
"has ferre poenas cogitur gentilitas, hac di coercent lege cultores suos:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1446)
huius ad extremum, sequitur qua pulvere summo cornipedum refugas orbita trita vias, crura viri innectit laqueus nodoque tenaci adstringit plantas cumque rudente ligat, postquam conposito satis instruxere paratu martyris ad poenam verbera, vincla, feras, instigant subitis clamoribus atque flagellis, iliaque infestis perfodiunt stimulis, ultima vox audita senis venerabilis haec est:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.30)
constituere simul poenam capitis Deum fatenti.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.13)
"da quoque ne quis iners sit de grege quem tuum regebam, ne cadat inpatiens poenae titubetve quis tuorum, incolumem ut numerum reddam tibi debitumque solvam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.23)
Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor, Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes, Eumenides variae monstri comitatus aguntur, nec minus interea rabidorum more luporum Crimina persultant toto grassantia campo, matris Avaritiae nigro de lacte creata, si fratris galeam fulvis radiare ceraunis germanus vidit conmilito, non timet ensem exerere atque caput socio mucrone ferire, de consanguineo rapturus vertice gemmas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1125)
"An legibus Daturum poenas dices, si illam eiecerit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 355)
Post mihi non simili poena commissa luetis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 11:4)
Talibus insidiis periurique arte Sinonis credita res, captique dolis lacrimisque coactis, quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles, non anni domuere decem, non mille carinae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:1)
subit ira cadentem ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION