라틴어 문장 검색

maxime autem corpora inter se iuncta permanent cum quasi quodam vinculo circumdato colligantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:4)
Animantium vero quanta varietas est, quanta ad eam rem vis ut in suo quaeque genere permaneat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:1)
Iam vero animum ipsum mentemque hominis rationem consilium prudentiam qui non divina cura perfecta esse perspicit, is his ipsis rebus mihi videtur carere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:1)
illa vero cohaeret et permanet naturae viribus non deorum, estque in ea iste quasi consensus, quam συνπάθειαν Graeci vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 28:2)
Quid enim, non eisdem vobis placet omnem ignem pastus indigere nec permanere ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam reliqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 37:1)
Efficiendum autem est, ut appetitus rationi oboediant eamque neque praecurrant nee propter pigritiam aut ignaviam deserant sintque tranquilli atque omni animi perturbatione careant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:1)
Atqui ceteris forsitan vitio datum esset, si se interemissent, propterea quod lenior eorum vita et mores fuerant faciliores, Catoni cum incredibilem tribuisset natura gravitatem eamque ipse perpetua constantia roboravisset semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius quam tyranni vultus aspiciendus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 144:3)
Atqui hoc idem Sophocles si in athletarum probatione dixisset, iusta reprehensione caruisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:6)
Admiratione autem afficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur et cum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:1)
Etenim, ut membra quaedam amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere coeperunt et nocent reliquis partibus corporis, sic ista in figura hominis feritas et immanitas beluae a communi tamquam humanitatis corpore segreganda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 38:3)
inquit, hoc loco est Syracusis quicquid est piscium, hic aquatio, hac villa isti carere non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:7)
Qui cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris lacertos sanguinem quaerunt, quandam etiam suavitatem coloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:4)
in quo tibi remittunt omnes istam voluptatem et ea se carere patiuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 246:3)
" In qua permaneo, Catule, sententia meque, cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 24:9)
si non habuerit, sapienter caruisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 46:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION