라틴어 문장 검색

Sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis.
(불가타 성경, 예레미야서, 7장23)
et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle Benennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde meo.
(불가타 성경, 예레미야서, 7장31)
Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum.
(불가타 성경, 호세아서, 8장3)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem,
(불가타 성경, 아모스서, 1장11)
Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: " Melius est mihi mori quam vivere "
(불가타 성경, 요나서, 4장8)
et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae.
(불가타 성경, 나훔서, 1장8)
Et praecipiet super te Dominus: " Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es ".
(불가타 성경, 나훔서, 1장14)
Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장47)
et persecutus est iniquos perscrutans et eos, qui conturbabant populum suum, succendit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장5)
Et persequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthim.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장24)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장15)
et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere in populo et persequi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장2)
Et praecepit illis dicens: " Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장19)
et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장22)
Et praecepit Iudas praedicare in castris, ut applicarent se unusquisque in quo erat loco.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION