라틴어 문장 검색

nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:3)
nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, umentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:6)
Ignea convexi vis et sine pondere caeli emicuit summaque locum sibi fecit in arce:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:4)
Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:1)
utque labant curvae iusto sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus succutiturque alte similisque est currus inani.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:2)
Adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper viderat Aglauros flavae secreta Minervae, proque ministerio magni sibi ponderis aurum postulat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 61:1)
Pondere serpentis curvata est arbor et ima parte flagellari gemuit sua robora caudae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:7)
Non tamen hanc sacro violari pondere pinum perpetiar dixi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:25)
Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
Nec tu iam poteras enectum pondere terrae tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:4)
At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis exstantem signis multaeque in pondere massae ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:3)
Saepe remoliri luctatur pondera terrae oppidaque et magnos devolvere corpore montes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:4)
subit ille, nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt), pendulaque audaci mulcet palearia dextra, suppositosque iugo pondus grave cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:9)
furca levat illa bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem exiguam sectamque domat ferventibus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:5)
Persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem ictibus innumeris adductaque funibus arbor corruit et multam prostravit pondere silvam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION