라틴어 문장 검색

ita divina mens civitatem populi Romani egregia temperataque regione conlocavit, uti orbis terrarum imperii potiretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장41)
Eam autem postea, cum Demetrius Phalereus Athenis rerum potiretur, Philo ante templum in fronte columnis constitutis prostylon fecit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말58)
e quibus qui a teneris aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habent sapientiae sensus, instituunt civitatibus humanitatis mores, aequa iura, leges, quibus absentibus nulla potest esse civitas incolumis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말6)
Putat enim qui mari potitur, eum rerum potiri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:4)
potiturum enim, ut Capua Nuceriaque potitus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 593:2)
potitus venit ab eo quod est 'potior potiris':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4931)
is cum eo forte anno quo res male gesta ad Trasumennum est in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis, inprobus homo sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam eversa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit qua et senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 15:1)
Usu venisse hoc civi Romano et ei qui ab populo Romano honores accepisset, incolumi patria fortunisque omnibus Iubae barbaro potius oboedientem fuisse quam aut Scipionis obtemperasse nuntio aut caesis eiusdem partis civibus incolumem reverti malle!
(카이사르, 아프리카 전기 57:7)
at quod dives quod honoratus quod incolumis, Iovemque optimum et maximum ob eas res appellant, non quod nos iustos temperantes sapientes efficiat, sed quod salvos incolumis opulentos copiosos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 88:6)
Intrans itaque civitatem, dum incolumis omnium pateret oculis, revixit spiritus cunctorum gementium, et de ejus morte hactenus dolentium, eo quod caput et rex Christianorum et princeps Jerusalem adhuc vivus et incolumis receptus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:6)
hic enim ad illud quod insertum est 'non hoc mihi namque negares omnipotens' 'quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti'. alioquin dempta hac parenthesi, non congruit primum cum postremo, si ita dicas 'si mihi quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore , quin et pugnae abducere Turnum et Dauno incolumem possem servare parenti':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6156)

SEARCH

MENU NAVIGATION