라틴어 문장 검색

Praeter hanc, inquit, opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hae septem stellae 'triones' appellatae sint, quia ita sunt sitae ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant 'trigona,' id est triquetras figuras.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 11:1)
Is alio quoque a Graecis nomine ἀφηλιώτησ, Romanis nauticis 'subsolanus' cognominatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 9:1)
" Sunt porro alia quaedem nomina quasi ventorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum vocabulis in quibus colunt, aut ex alia qua causa quae ad faciendum vocabulum acciderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 20:1)
Quid de illo quoque loco, in utraque comoedia posito, existimari , manifestum est, cuius loci haec ferme sententia:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 16:1)
inde ei nomen quoque esse factum videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 16:1)
Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 2:1)
Quid enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit, videor ferme assequi, set quonam modo corpus quoque hominis effeminet nondum . Et ego, inquam, longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 4:1)
Quisquis, inquit, est pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum vel studio vel exercitio eum teneri necessum est atque in sese colendo non aeque esse parcum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 13:3)
Ut illum di perdant, primus qui horas repperit, Quique adeo primus statuit solarium, Qui mihi comminuit misero articulatim diem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:2)
hostes profecto ubi id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praevertentur unoque illo negotio sese alligabunt atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 8:2)
Leonides Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:6)
Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitata, cervice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe praestitisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 4:1)
Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accepimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 8:1)
Dies deinde illos quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 6:1)
Pericula quoque vitae fortunarumque omnium, quae climacteras Chaldaei appellant, gravissimos quosque fieri septenarios.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION