라틴어 문장 검색

Nam, cum ex duodecim tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset, dupli poenam subiret, a iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 82:2)
quicquid enim esset in praedio vitii, id statuerunt, si venditor sciret, nisi nominatim dictum esset, praestari oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 82:3)
cum in vendendo rem eam scisset et non pronuntiasset, emptori damnum praestari oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 83:6)
Ius Crassus urguebat, quod vitii venditor non dixisset sciens, id oportere praestari,aequitatem Antonius, quoniam id vitium ignotum Sergio non fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse dici, nec eum esse deceptum, qui, id, quod emerat, quo iure esset, teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:9)
in iis magni esse iudicis statuere, praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria, quid quemque cuique praestare oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 88:7)
Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga, de furtis, praestat edicto aedilium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:4)
Non igitur patria praestat omnibus officiis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:9)
ingenia vero, ut multis rebus possumus iudicare, nostrorum hominum multum ceteris hominibus omnium gentium praestiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 15:3)
Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod conloquimur inter nos et quod exprimere dicendo sensa possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 32:3)
Quam ob rem quis hoc non iure miretur summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis antecellat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 33:1)
satis id est magnum, quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere videare dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 44:3)
Galbae et socero tuo C. Laelio, quos constat dicendi gloria praestitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 58:2)
'istam enim culpam, quam vereris, ego praestabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 113:2)
Cum enim M. Marius Gratidianus aedis Oratae vendidisset neque servire quandam earum aedium partem in mancipi lege dixisset, defendebamus, quicquid fuisset incommodi in mancipio, id si venditor scisset neque declarasset, praestare debere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 178:3)
Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod, quantum praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, tum facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et Solone nostras leges conferre volueritis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION