라틴어 문장 검색

Aetolos Damocritus praetor, qui morae ad decernendum bellum ad Naupactum auctor fuerat, idem proximo concilio ad arma conciverat post famam equestris ad Ottolobum pugnae Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in Macedoniam, ad hoc classis Romanae adventum Oreum et super circumfusas tot Macedoniae gentes maritimam quoque instantem obsidionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 463:1)
consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in provinciam venisset, haud clam tulit iram adversus praetorem, quod absente se rem gessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 546:1)
quod praetor non fecisset, senatui faciendum esse ut consulem expectaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 554:2)
ubi coram disceptantes consulem et praetorem audissent, verius de causa existimaturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 555:1)
ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset, traiecturum id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 557:1)
non homines tantum ea victoria laetatos, sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere, res publica a L. Furio praetore gesta esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 562:1)
huius generis orationibus ipsius amicorumque victa est praesentis gratia praetoris absentis consulis maiestas, triumphumque frequentes L. Furio decreverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 564:1)
triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta viginti milia aeris, argenti centum milia quingentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 565:1)
C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id quod animis praeceperant questus est, non expectatum se ab senatu, neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum, ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et non eorum qui bello interfuissent, verba audiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 571:1)
ecquem ex eo exercitu qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem fuisse quem percunctari posset senatus, quid veri praetor vanive adferret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 574:1)
praetores inde facti L. Quinctius Flamininus, L. Valerius Flaccus, L. Villius Tappulus, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 575:2)
Baebio Tamphilo, qui praetor designatus erat, ter toti instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 579:2)
datus qui iuraret pro fratre L. Valerius Flaccus, praetor designatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 585:1)
L. Furius praetor Gallos Insubras rebellantes et Hamilcarem Poenum bellum in ea parte Italiae molientem acie vicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha9)
triumphavit de Gallis L. Furius praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha15)

SEARCH

MENU NAVIGATION